We take a further look at this text, this time focussing on 4th conjugation verbs (indicated in bold):
In peristȳlō
Peristȳlum līberōs Tulliae dēlectat. Puellae statuās
saepe ōrnant. Aulus et Lūcius ibi student. Puerī parvī
in peristȳlō libenter lūdunt quod in peristȳlō est aqua. Puerī parvī
nāviculās
ligneās habent. Tullia in peristȳlō
saepe sedet et lūdōs līberōrum spectat. Interdum Tullia cum līberīs
lūdit. Hodiē Publius et Servius domī
sunt sed Lūcius et Aulus in lūdō
sunt. Ā domiciliō Tullia clāmat, “ubi
es, Pūblī?
Quid agis?” Pūblius respondet, “lūdō in peristȳlō, Tullia.” Tum Tullia clāmat, “ubi
tū lūdis,
Servī?”
“ego quoque in peristȳlō lūdō,”
respondet Servius. “num in aquā lūditis?” Rogat Tullia. “in aquā
nōn lūdimus
sed nāviculae nostrae sunt in aquā. Nāviculās ad Graeciam et ad Crētam mittimus,” respondent puerī
parvī. “Quid
audīs, Pūblī? Quis venit?” Subitō
rogat Servius. “Lūcius et Aulus in domicilium veniunt,” respondet Pūblius. “venitne paedagōgus cum puerīs,
Pūblī?” “puerī cum paedagōgō veniunt.” “cūr, Lūcī, ā
lūdō
mātūrē venis?” Clāmat
Pūblius. “veniō quod magister est aeger,” respondet Lūcius. “nōnne tū
et Aulus in peristȳlum venītis?” Clāmat Servius. “in peristȳlum
nōn venīmus. Ad Tulliam venīmus,” puerī respondent.
Dē equō ligneō
Multī dominī
Rōmānī servōs Graecōs habent. Servī Graecī saepe sunt paedagōgī puerōrum
Rōmānōrum. Dominī paedagōgōs cum fīliīs ad lūdum mittunt. Paedagōgus Lūcī et
Aulī est Graecus. Puerīs fābulās dē Graeciā saepe nārrat. Fābula dē equō ligneō
Lūcium et Aulum dēlectat.
"Graecī sunt
īrātī quod Troiānī pulchram fēminam Graecam Troiae tenent. Itaque multī armātī
ōrās Graeciae relinquunt et Troiam nāvigant. Interim Troiānī arma et frūmentum
cōgunt et mūrōs Troiae dīligenter mūniunt. Posteā Graecī mūrōs oppugnant
et longum bellum cum Troiānīs gerunt. Sunt multa proelia in ōrīs Troiae sed deī
neque Graecīs neque Troiānīs victōriam dant.
"Tandem
Graecī magnum equum ligneum aedificant. Noctū multī armātī in equum ascendunt.
Tum reliquī Graecī ad īnsulam parvam nāvigant sed equum extrā mūrōs Troiae
relinquunt. Māne Troiānī ā Troiae mūrīs equum magnum vident. Portās celeriter aperiunt
et ad equum properant. Multī clāmant, 'Est certē dōnum deōrum! Troiānī equum
nōn timent sed dēsīderant; itaque equum intrā mūrōs trahunt. Noctū armātī ex
equō veniunt. Troiānī Graecōs nōn impediunt quod armātōs nōn audiunt.
Ab īnsulā parvā ad Troiae portās reliquī Graecī properant. Tum armātī ad portās
veniunt et sociōs intrā mūrōs dūcunt. Sīc Graecī Troiānōs vincunt et Troiam
incendunt."
We can use the
verb veniō, venīre as an example of a fourth conjugation verb:
veni¦ō, venīre
[4]: come; note [i] the stem vowel in -i- / -ī- and [ii] the infinitive in -īre
veniō:
I come, am coming
venīs:
you (sg.) come
venit:
he / she / it comes
venīmus:
we come
venītis:
you (pl.) come
veniunt:
they come
Examples from the
texts:
[1] veniō, venīre
[4]: to come
Veniō quod magister est aeger. │ I’m coming
because the teacher is ill.
Cūr, lūcī, ā lūdō
mātūrē venis? │ Why, Lucius, are you coming early from school?
Quis venit? │ Who
is coming?
In peristȳlum nōn venīmus. │We’re not coming
into the peristyle garden.
Nōnne tū et Aulus
in peristȳlum venītis? │Surely,
you and Lucius are coming into the peristyle garden?
Lūcius et Aulus in
domicilium veniunt. │ Lucius and Aulius come into the dwelling.
Noctū armātī ex
equō veniunt. │ At night the armed men come out of the horse.
[2]
aperiō, aperīre
[4]: to open
Portās celeriter aperiunt.
│ They quickly open the gates.
audiō, audīre [4]:
to hear, listen to
Quid audīs,
Pūblī?
│ What do you hear, Publius?
Armātōs nōn audiunt.
│ They do not hear the armed men.
impediō, impedīre
[4]: to hinder, impede
Troiānī Graecōs
nōn impediunt. │ The Trojans do not hinder the Greeks.
mūniō, mūnīre
[4]: to fortify, defend
Mūrōs Troiae … mūniunt.
│ They fortify the walls of Troy.
No comments:
Post a Comment