Later Cornelia has the opportunity to ask Delia something; however the girl can’t speak much Latin yet:
C:
Cūr tam maesta es, Dēlia?
D:
Dēlia nōn vocor.
C:
Quōmodo nōmināris?
D:
Melissa dīcor; in parvō oppidō Asiae habitāvī: Assus vocātur.
Inde cum necessāriīs Pyrrham nāvigābam – sed subitō pīrātae videntur; temptāmur,
captāmur, in servitium acerbum dūcimur … (Melissa tacet et
Cornēlia lacrimās in oculīs eius videt.)
C:
Certē pīrātae vōs Dēlum trānsportāvērunt, ubi multī servī vēneunt. Itaque hīc
Dēlia dīceris.
D:
Sīc est; nunc serva Atiae sum. Ea domina dūra est, servās servōsque urgēre et
coercēre et caedere solet.
C:
Num saepe ā dominā caediminī?
D:
Saepe caedimur, saepe ab eā torquēmur.
C:
Et cūr vōs coercērī et caedī iubet?
D:
Quod cūnctī Rōmānī dūrī sunt. Gaudent sē ā servīs timērī…
C: Errās, Melissa; nōn cūnctī dūrī sunt. Fortasse mox bonam dominam habēbis!
No comments:
Post a Comment