Monday, April 28, 2025

23.07.25: Level 1; Road to Latin [18]; agricolae; reading and vocabulary

Nāsīca est agricola Italiae. Casa agricolae nōn est proxima Rōmae. Sed Nāsīca Rōmam (to Rome) saepe ambulat. Nunc agricola ūvās Rōmam portat; nunc olīvās Rōmam portat. Incolae Rōmae ūvās et olīvās in tabernīs vident; ūvae et olīvae incolās Rōmae dēlectant. Incolae Nāsīcae pecūniam dant.

Rōmae (in Rome) sunt multae tabernae. Nāsīca tabernās libenter intrat. Statuae pulchrae et columnae albae quoque sunt Rōmae. Agricola in viīs ambulat et statuās et columnās libenter videt. Tandem Nāsīca Rōmā (from Rome) ad casam parvam properat. Saepe agricola pallam novam et soleās novās Rōmā ad fīliam portat quod Nāsīca fīliam maximē amat.

Agricolae Graeciae quoque olīvās et ūvās habent. Quō agricolae olīvās et ūvās portant? Athēnās (to Athens) olīvās et ūvās portant. Interdum fēminae cum agricolīs Athēnās ambulant et corbulās plēnās rosārum portant. Athēnīs (in Athens) sunt multae statuae. Fēminae statuās libenter ōrnant. Athēnīs est magna Minervae statua. Minerva est dea sapientiae. Fēminae statuam Minervae saepe ōrnant. Noctū agricolae et fēminae Athēnīs (from Athens) ad casās properant. Fēminae Athēnīs parvās Minervae statuās ad fīliās portant.

Athēnae (pl.): Athens

Rōma: Rome

sapientia: wisdom, intelligence

No comments: