Iam Epicharmus Mārcum rogat: “Cūr istī virī tantopere clāmant? Cūr nōs Graecōs contumēliīs violant?”
Sed Mārcus: “Tacē, Epicharme!
Tacē et tū, Dēmarāte! Ecce, istī virī iam quiētī sunt. Vītāte igitur rixam,
amīcī!”
Sed ūnus ē virīs Rōmānīs Graecōs
rogat: “Num patria vestra Graeciā est, puerī?”
Graecī nihil respondent, sed
Mārcus: “Graecī sunt, nōn negō, sed amīcī meī! Es igitur quiētus et abstinē
contumēliīs et iniūriīs!”
Cēterī autem virī clāmant: “Cūr
vōs iuvat in Ītaliā nostrā esse? Cūr nōn in parvīs oppidīs vestrīs manētis? Cūr
Rōmam nostram intrāre audētis? Properāte abīre, nisi…”
“Este quiētī” Mārcus clāmat,
“este hūmānī!”
Virī autem “Movē tē cum amīcīs
tuīs! Nōs neque Graecōs neque amīcōs Graecōrum amāmus!”
No comments:
Post a Comment