Carolus et Cassius erunt mīlitēs ubi erunt virī. Sīc dēsīderant. Itaque fābulās magistrae dē bellīs antīquīs laetē audiunt. Hodiē quod nix est alta et diēs nōn est grātus, in scholā discipulī manent. Magistra haec legit. Legiō Rōmāna interdum circiter tria mīlia mīlitum habēbat. Exercitus multōs ducēs habēbat. Aliī erant lēgātī, aliī erant centuriōnēs. Imperātor omnī exercituī imperābat. Centuriōnēs centum mīlitēs dūcēbant. Tōtus exercitus ācriter pugnābat ubi perīculum erat grave. Sī imperātor hostēs vincēbat, interdum corōnam ā cīvitāte excipiēbat. Haec erat praemium. Sīc Rōmānī imperātōrēs bonōs laudābant.
Omnēs discipulī
hās fābulās laudant. Aestāte eī in silvā sunt et mīlitēs sunt. In duās partēs
dīvīsī sunt. Ūna pars agmen facit et ad flūmen prōcēdit. Sub colle quīdam ex
discipulīs castra pōnunt. Locus nōn est inīquus. Reliquī multās rēs faciunt.
Aliī sunt nūntiī, aliī sunt vigilēs. Alia pars discipulōrum est exercitus
hostium. Signum datur et hostēs appropinquant. Tēla iaciunt et nūntiōs in omnēs
partēs mittunt. Carolus et eius comitēs vāllum celeriter aedificant quod
impetūs hostium timent. Post hoc vāllum sē cēlant. Tēla hostium ā comitibus
Carolī excipiuntur et iterum eadem ad hostēs mittuntur. Proelium graviter
pugnātur. Lēgātī centuriōnēsque bene dūcunt. Tandem fuga hostium est grāta
Carolō et eius comitibus. Nēmō interficitur. Subitō signum audītur. Magistra
vocat. Discipulī respondent. Fīnis proeliī est.
[1] Below are nouns in
this passage referring to war and the military. They are listed in their
nominative forms. Match the Latin and English.
[2] Fill in the
missing genitive case endings listed below. Some are used more than once.
- corōna, corōn_____
- fuga, fug_____
- nūntius, nunti_____
- legātus, legāt_____
- bellum, bell_____
- proelium, proeli_____
- signum, sign_____
- tēlum, tēl_____
- vāllum, vāll_____
- castra, castr_____
- vigil, vigil_____
- imperātor, imperāt_____
- centuriō, centuriō_____
- legiō, legiō_____
- dux, du_____
- agmen, agm_____
- milēs, mil_____
- hostēs, host_____
- exercitus, exercit_____
- impetus, impet_____
-ae; -cis; -ī;
-inis; -is; -it is; -ium; -nis; -ōris; -ōrum; -ūs
[3] (1) Identify
the case, number of the word in bold (2) give the nominative singular, declension
and gender, and (3) explain as precisely as possible why the case is being used.
[i] fābulās
… audiunt
[ii] imperātor
omnī exercituī imperābat
[iii] multās rēs
faciunt
[iv] fuga hostium
[v] impetūs hostium
timent
[vi] post hoc vāllum
sē cēlant
[vii] fuga … est
grāta (a) Carolō (b) et eius comitibus
[viii] Tēla … (a) ā
comitibus (b) Carolī excipiuntur
[ix] corōnam ā cīvitāte
excipiēbat
[x] aestāte eī
in silvā sunt
____________________
[2]
- corōna, corōnae
- fuga, fugae
- nūntius, nuntiī
- legātus, legātī
- bellum, bellī
- proelium, proeliī
- signum, signī
- tēlum, tēlī
- vāllum, vāllī
- castra, castrōrum
- vigil, vigilis
- imperātor, imperātōris
- centuriō, centuriōnis
- legiō, legiōnis
- dux, ducis
- agmen, agminis
- milēs, militis
- hostēs, hostium
- exercitus, exercitūs
- impetus, impetūs
[3]
[i]
fabulās: (1) accusative plural; (2) < fabulae, -ae [1/f]; (3) direct object
of audiunt
[ii]
exercituī: dative singular < exercitus, -ūs [4/m]; used with imperō,
-āre (to command), the verb regularly followed by the dative case
[iii]
rēs: accusative plural < rēs, -eī [5/f]; direct object of faciunt
[iv]
hostium: genitive plural < hostis, -is [3/m]; indicates possession [the
flight of the enemies]
[v]
impetūs: accusative plural < impetus, -ūs [4/m]; direct object of timent
[vi]
vāllum: accusative singular < vāllum, -ī [2/n]; with preposition post
[vii]
(a) Carolō:
dative singular < Carolus, -ī [2/m]; indirect object of grāta [pleasing
to Carolus]
(b)
comitibus: dative plural < comes, comitis [3/m]; indirect object of grāta
[pleasing to his companions]
[viii]
(a)
comitibus: ablative plural < comes, comitis [3/m]; with preposition ā
to express ablative of agent [the missiles are caught by the companions]
(b)
Carolī: genitive singular < Carolus, -ī [2/m]; possession; [the companions of
Carolus; Carolus’ companions]
[ix]
civitāte: ablative singular < civitās, -tātis [3/f]; with preposition ā
to express from the state
[x] aetāte: ablative singular < aetās, -tātis [3/f]; ablative of time when [in summer]









