Carolus et Cassius erunt mīlitēs ubi erunt virī. Sīc dēsīderant. Itaque fābulās magistrae dē bellīs antīquīs laetē audiunt. Hodiē quod nix est alta et diēs nōn est grātus, in scholā discipulī manent. Magistra haec legit. Legiō Rōmāna interdum circiter tria mīlia mīlitum habēbat. Exercitus multōs ducēs habēbat. Aliī erant lēgātī, aliī erant centuriōnēs. Imperātor omnī exercituī imperābat. Centuriōnēs centum mīlitēs dūcēbant. Tōtus exercitus ācriter pugnābat ubi perīculum erat grave. Sī imperātor hostēs vincēbat, interdum corōnam ā cīvitāte excipiēbat. Haec erat praemium. Sīc Rōmānī imperātōrēs bonōs laudābant.
Omnēs discipulī
hās fābulās laudant. Aestāte eī in silvā sunt et mīlitēs sunt. In duās partēs
dīvīsī sunt. Ūna pars agmen facit et ad flūmen prōcēdit. Sub colle quīdam ex
discipulīs castra pōnunt. Locus nōn est inīquus. Reliquī multās rēs faciunt.
Aliī sunt nūntiī, aliī sunt vigilēs. Alia pars discipulōrum est exercitus
hostium. Signum datur et hostēs appropinquant. Tēla iaciunt et nūntiōs in omnēs
partēs mittunt. Carolus et eius comitēs vāllum celeriter aedificant quod
impetūs hostium timent. Post hoc vāllum sē cēlant. Tēla hostium ā comitibus
Carolī excipiuntur et iterum eadem ad hostēs mittuntur. Proelium graviter
pugnātur. Lēgātī centuriōnēsque bene dūcunt. Tandem fuga hostium est grāta
Carolō et eius comitibus. Nēmō interficitur. Subitō signum audītur. Magistra
vocat. Discipulī respondent. Fīnis proeliī est.
Find the Latin:
[1]
[i] a battle is
fought
[ii] no one is
killed
[iii] the signal
is heard
[iv] the signal is
given
[v] weapons
(missiles) are caught and sent back again
[vi] they have
been/are divided
[2]
They will be
soldiers when they are men
[3]
[i] some are …,
others are …
[ii] some were …,
others were …
[iii] all the
pupils
[iv] (he) issued
orders to all the army / every part of the army
[v] in all
directions
[vi] into two
parts
[vii] one part
[viii] another
part
[ix] some of the
pupils
[x] the whole army
was fighting
____________________
[1]
[i] proelium
… pugnātur
[ii]
nēmō interficitur
[iii]
signum audītur
[iv]
signum datur
[v] tēla
… excipiuntur … et iterum … mittuntur
[vi]
dīvīsī sunt
[2]
erunt
mīlitēs ubi erunt virī
[3]
[i] aliī
sunt …, aliī sunt ….
[ii]
aliī erant …, aliī erant ….
[iii]
omnēs discipulī
[iv]
omnī exercituī imperābat
[v] in
omnēs partēs
[vi]
in duās partēs
[vii]
ūna pars
[viii]
alia pars
[ix]
quīdam ex discipulīs
[x] tōtus
exercitus …pugnābat
No comments:
Post a Comment