Inter viam Mārcus patruum meum dē victōriā illā ā Calēdonibus reportātā interrogāvit.
MĀRCUS: Quis fuit ille Galgacus? Num rēx antīquus Scōtōrum fuit?
PATRUUS MEUS: Nūllī Scōtī eō tempore in Calēdoniā erant. Nōndum in Calēdoniam migrāverant.
MĀRCUS: Quid igitur erat nōmen incolārum Calēdoniae, sī nōn Scōtī erant?
PATRUUS MEUS: Calēdonia eō tempore ā Pictīs aliīsque gentibus Calēdoniīs habitābātur.
MĀRCUS: Quī erant Pictī?
PATRUUS MEUS: Difficilis est quaestiō. Dē orīgine Pictōrum virī doctī disputant.
MĀRCUS: Quō tempore Scōtī in Calēdoniam migrāvērunt?
PATRUUS MEUS: Quīntō saeculō post Chrīstum nātum.
MĀRCUS: Quā ex terrā migrāvērunt?
PATRUUS MEUS: Ex Hiberniā eōs in Calēdoniam migrāvisse scrīptōrēs historicī affirmant.
MĀRCUS: Quem igitur prīmum rēgem Scōtōrum fuisse affirmant?
PATRUUS MEUS: Fergus prīmus rēx Scōtōrum nōminātur.
MĀRCUS: Cuius partis Calēdoniae rēx fuit?
PATRUUS MEUS: Partis merīdiānae.
MĀRCUS: Itaque Galgacus fortasse Pictus fuit.
PATRUUS MEUS: Fortasse; sed nihil dē eō nōtum est.
Note: indirect statement
Ex Hiberniā [i] eōs in Calēdoniam [ii] migrāvisse scrīptōrēs historicī affirmant.
> Literally: The historical writers claim [i] them [ii] to have migrated from Ireland to Scotland.
> The historical writers claim ¦ that [i] they [ii] migrated …
Exercises
[1] Find the Latin:
From which coutry …?
In what period /time …?
Of which part …?
Surely he was …? / He was …, wasn’t he?
What was …?
Who was …?
Who were …?
Whom do they claim was [= to have been] …?
[2] Translate the following extracts from the text noting in particular the words in bold:
nihil dē eō nōtum est
Nūllī Scōtī eō tempore in Calēdoniā erant.
Fergus … nōminātur
Calēdonia … ā Pictīs aliīsque gentibus Calēdoniīs habitābātur.
Inter viam Mārcus patruum meum dē victōriā illā ā Calēdonibus reportātā interrogāvit.
No comments:
Post a Comment