[adjectives of the first and second declension]
Domicilium
Urbānum
Rōmae Cornēlius magnum
domicilium urbānum habet. Dominus, domina, fīliī, fīliae, servī, servae,
in domiciliō magnō habitant. Cornēlius est dominus multōrum
servōrum. Cornēlius est dominus benignus; itaque servī bonī dominī
Rōmānī dīligenter labōrant. Tullia est domina benigna; itaque
servae bonae Tulliam amant. Magnum domicilium est dominae Rōmānae
grātum. Rōmae sunt multa domicilia magna.
Servī et servae in domiciliō Cornēliī libenter labōrant quod dominum et dominam amant. Sextus est servus bonus. Sextus non est līber sed nōn est miser quod dominus est benignus. Sextus nōn est piger; itaque dominus servum bonum saepe laudat. Cornēlius multōs et bonōs servōs habet. Servī bonī nōn sunt līberī sed nōn sunt miserī. Servī nōn sunt pigrī. Maria nōn est lībera quod est serva. Tullia est domina benigna; itaque Maria nōn est misera; Maria est serva dominae benignae est. Maria nōn est pigra. Tulliae servae sunt neque miserae neque pigrae.
Servī et servae
nōn sunt miserī quod dominus et domina sunt benignī. Servī et
servae sunt laetī quod in domiciliō pulchrō habitant. Dominī
fīliī et fīliae quoque sunt laetī. Līberī laetī domicilium pulchrum
amant. In domiciliō peristȳlum
pulchrum est. Altae columnae peristȳlum circumstant. In peristȳlō est hortus pulcher.
Līberōs
peristȳlum dēlectat quod est apertum. Domicilium pulchrum
Cornēlium et Tulliam et līberōs
dēlectat. Domicilia pulchra dominīs Rōmānīs semper
sunt grāta.
Multī incolae Italiae magna domicilia urbāna
habent. Laeca domicilium pulchrum habet. Laeca est poēta clarus
et multam pecūniam habet. Agricolae Rōmānī multam pecūniam
nōn habent; itaque domicilia pulchra nōn habent. Multī agricolae
viās urbānās timent; itaque in casīs rūsticīs habitant.
Exercise
Respondē Latīnē:
- Quid Cornēlius Rōmae habet?
- Quālis dominus est Cornēlius?
- Quālēs sunt servī?
- Quālīs domina est Tullia?
- Quālēs sunt servae Tulliae?
- Quāle est domicilium?
- Quālia domicilia Rōmae sunt?
- Quis est Sextus?
- Quālis servus est Sextus?
- Cūr dominus Sextum laudat?
- Num servī sunt miserī?
- Suntne servī pigrī?
- Cūr est Maria nōn misera?
- Estne Maria pigra?
- Quālēs sunt servae Tulliae?
- Num miserī sunt servī et servae?
- Quālēs sunt fīliī et fīliae?
- Quāle est peristylum?
- Quōs peristylum dēlectat?
- Quāle domicilium Cornēlium dēlectat?
- Quālia domicilia dominīs Rōmānīs sunt grāta?
- Quī magna domicilia habent?
- Quālis poēta est Laeca?
- Quī viās urbānās timent?
Vocabulary
circumstō,
circumstāre [1]: to surround, encircle
līber, lībera,
līberum: free
līberī, līberōrum [2/m/pl.]:
children
miser, misera,
miserum: wretched, unhappy
peristȳlum, peristȳliī [2/n]: peristyle
(garden surrounded by columns)
rūsticus, rūstica,
rūsticum: rustic, rural
urbānus, urbāna, urbānum: pertaining to the city, urban
No comments:
Post a Comment