[1] The Achievements of Caesar
Caesar, quī novem annōs in Galliā bellum gerēbat, tōtam
prōvinciam superāvit. Caesar pontem in Rhēnō decem diēbus aedificāvit atque
contrā gentēs Germānās contendit. Rhēnus ex agrīs Lēpontiōrum, quī Alpēs
incolunt, per fīnēs gentium multārum ad Ōceanum dēfluit. Caesar cōpiās in fīnēs
Sigambrōrum dūxit atque agrōs vastāvit. Bis in Britanniam nāvigāvit et in parte
īnsulae gentēs multās superāvit. Belgae et Vercingetorix, quī erat dux
praeclārissimus Gallōrum, Caesarī sē mandāvērunt. Postquam Pompēium vīcit, multās
lēgēs et bonās cīvitātī Rōmānae dedit.
[2] The Invasion by the Emperor Claudius
Gāius Iūlius Caesar, quī prīmus ex Rōmānīs ad Britanniam
nāvigāvit, parvam partem sōlam īnsulae superāvit. Britannī peditibus et essedīs
plūrimum valēbant, sed, quia factiōnēs erant multae, minus resistere poterant.
Nec Rōmānī, postquam Caesar ad Galliam revertit, ferē per centum annōs impetum
contrā Britanniam fēcērunt. Inde Claudius, imperātor Rōmānus, Aulum Plautium
cum quattuor legiōnibus mīsit propter trēs causās, quod Galliam dēfendere
voluit, atque Britannia fert aurum et argentum et metalla multa, atque magna
erat discordia inter fīliōs Cunobelīnī, quī Trinobantēs rēxerat.
[i] Give the nominative singular of the following nouns:
(a) cīvitātī
(b) diēbus
(c) factiōnēs
(d) fīnēs
(e) gentium
(f) lēgēs
(g) peditibus
(h) pontem
[ii] What types of word are (1) praeclārissimus, (2) minus,
(3) plūrimum? They are all different.
[a] comparative adjective
[b] comparative adverb
[c] superlative adjective
[d] superlative adverb
[iii] Give the first person singular present tense of:
(1) dedit
(2) gerēbat
(3) rēxerat
(4) voluit
[iv] Find from either text one example of each of the
following types of subordinate clause:
(1) relative clause
(2) subordinate clause of time
(3) subordinate clause of reason
[v] Identify and explain the case being used in each of the
following:
(a) novem annōs
(b) decem diēbus
____________________
[i]
(a) cīvitās
(b) diēs
(c) factiō
(d) fīnis
(e) gēns
(f) lēx
(g) pedes
(h) pōns
[ii]
(1) praeclārissimus: [c]
superlative adjective
(2) minus: [b] comparative
adverb
(3) plūrimum: [d] superlative
adverb
[iii]
(1) dō
(2) gerō
(3) regō
(4) volō
[iv] (1)
quī novem annōs in Galliā bellum gerēbat
quī Alpēs incolunt
quī erat dux praeclārissimus
Gallōrum
quī Trinobantēs rēxerat
quī prīmus ex Rōmānīs ad
Britanniam nāvigāvit
[iv] (2)
postquam Pompēium vīcit
postquam Caesar ad Galliam
revertit
[iv] (3)
quia factiōnēs erant multae
quod Galliam dēfendere voluit
[v]
(a) accusative of duration of
time i.e. for nine years
(b) ablative of time within which i.e. (with)in ten days
No comments:
Post a Comment