Mārcus Epicharmō et Dēmarātō hodiē Capitōlium mōnstrāre studet.
“Ecce, hīc populus Rōmānus summō
deō immolāre solet, ibi Minervae rēgīnaeque deōrum.”
Tum Epicharmus: “Capitōliō igitur
ūnus deus et duae deae praesident.”
Et Mārcus: “Nōn errās, amīce; hīc fēminae multum valent. Itaque Mārcus Porcius 'Rōmānī', inquit, 'cūnctīs populīs imperant, Rōmānīs autem fēminae imperant – et Rōmānī fēminīs pārent'."
Tum Dēmarātus: “Igitur Mārcō
quoque Cornēlia imperat, et Mārcus Cornēliae pārēre dēbet ut servulus.”
Amīcī Graecī diū et valdē rīdent.
Tandem et Mārcus rīdet.
No comments:
Post a Comment