Thursday, March 13, 2025

16.06.25: Level 2; Sonnenschein; Gentium Britannicārum Societās [2]: reading

“Tum patruus meus reliqua de expedītiōne Caesaris narrāvit. "Dum mīlitēs nautaeque Rōmānī classem novīs armīs ornant, Caesar ad reliquās copiās properat. Intereā hostēs summum imperium Cassivellaunō mandāverant. Cassivellaunus nōn erat rēx ūniversārum gentium Britannicārum, sed dux vel princēps gentis Cassōrum. Annō tamen quartō et quinquāgēsimō ante Christum nātum magna pars gentium Britanniae merīdiānae sē sub Cassivellaunō contrā Rōmānōs consociāverant. Flūmen Tamesa fīnēs Cassivellaunī ā fīnibus gentium maritimārum sēparābat; ab oriente erant fīnēs Trinobantium; ab occidente Britannī mediterrāneī. Superiōre tempore bella continua fuerant inter Cassivellaunum et reliquās gentēs; atque Trinobantēs auxilium Rōmānōrum contrā Cassivellaunum implōrāverant, quia rēgem suum trucīdāverat. Numerus hostium magnus erat; nam, ut Caesar affirmat, infīnīta multitūdō hominum erat in parte merīdiānā Britanniae."

[i] What were the soldiers and sailors doing when Caesar hurried to his forces? (2)

[ii] How do we know that the Romans’ enemies confided in Casivellaunus? (1)

[iii] Who was Casivellaunus? (2)

[iv] What happened in 54BC? (4) [(i) magna pars ¦ (ii) gentium Britanniae merīdiānae ¦ sē (iii) sub Cassivellaunō ¦ (iv) contrā Rōmānōs (i) consociāverant.

[v] Give an accurate description of the location of the territory of Casivellaunus (5) [(i) Flūmen Tamesa ¦ (ii) fīnēs Cassivellaunī ¦ (iii) ā fīnibus gentium maritimārum (i) sēparābat; (iv) ab oriente erant fīnēs Trinobantium; (v) ab occidente Britannī mediterrāneī.]

[vi] What had been the previous situation between Cassivellaunus and other tribes? (2)

[vii] Why did the Trinobantes seek help from the Romans? (1)

[viii] Why was the enemy large? (2)

No comments: