"Nōnne rōsae sunt pulchrae, fīliae meae? Manē ego in vīllam rosās portō. Tū, Cornēliā, aquam portās. Secunda quoque aquam portat. Tum nōs rōsās ad statuās deārum portāmus et statuās ōrnāmus. Vōs puellae rubrās rosās amātis et vestrās rosās rubrās ad Diānae statuam portātis. Cotīdiē agricolae corbulās plēnās rosārum ad vīllam nostram portant. Ego rosās libenter cūrō.
"Nōnne
corōnae rosārum pulchrae sunt, puellae? Vidēsne corōnam rosārum albārum,
Cornēlia?
"Corōnam videō,
Tullia. Nōnne est pulchra?" "Videtne dea Diāna corōnās,
Tullia?" "Certē, mea fīlia parva! Deae omnia (everything) vident."
"Sed nōs deās nōn vidēmus." "Vōs, puellae, deās nōn vidētis
quod deae in terrā nōn habitant."
Vocabulary
amō, amāre [1]:
love
cūrō, -āre [1]:
take care of
habitō, habitāre
[1]: live
māne: in the
morning
nostra: our
ōrnō, ōrnāre [1]:
decorate
portō, portāre
[1]: carry
vestra: your
videō, vidēre [2]:
see
Exercise
Respondē Latīnē:
- Quō manē rosās portō?
- Quid portās, Cornēlia?
- Quid Secunda quoque portat?
- Quid ad statuās deārum portāmus?
- Quālēs rosās ad Diānae statuam portātis?
- Quid agricolae ad vīllam nostram portant?
- Quid vidēs, Cornēlia?
- Num corōnam rosārum rubrārum videō?
- Nõnne dea Diānā corānās videt?
- Videntne deae omnia?
- Num deās vidēmus?
- Cūr vōs puellae deās nōn vidētis?
Notes
[1] verbs: 1st
conjugation
https://adckl.blogspot.com/2024/04/verbs-first-conjugation-present-tense.html
https://www.facebook.com/groups/latinforstarters/posts/397175869560354
https://mega.nz/file/yYtDTBJb#x6MNIqoFJb_As9X2_9BsmnGZOzMOaoxAj7K-B4lG3uo
[2] verbs: 2nd
conjugation
https://adckl.blogspot.com/2024/04/010324-2nd-conjugation-verbs-present.html
https://www.facebook.com/groups/latinforstarters/posts/399789079299033/
https://mega.nz/file/mQFijRxD#aCvwzNlq3dHeEP7hr7VGmdLry_1z6cCoGYFAhdh8K6g
No comments:
Post a Comment