Quamquam fīnis diēī est, discipulī statim domum nōn eunt. Altera pars discipulōrum est exercitus quī salūtem cīvitātis dēfendit. Altera pars est exercitus latrōnum quī in silvā habitant et urbem saepe oppugnant.
Numerus utriusque exercitūs est parvus, sed discipulī numerum
esse magnum putant. Nunc septem mīlitēs ad silvam properant. In silvā
septem aliī discipulī (latrōnēs) mīlitēs exspectant. In silvā est castellum
latrōnum. Intrā castellum latrōnēs latent. Cōnsul ipse, prīmus
magistrātus cīvitātis, mīlitēs dūcit. Bonus est et officium numquam
neglegit. Salūtem reī pūblicae dēfendit. Cīvēs bene regit. Semper pācem petit,
sed sī hostēs umquam eōs premunt, cōnsul hostēs ā fīnibus suīs
repellit. Summum imperium habet. Fēlīcēs sunt mīlitēs cuius imperātor
est cōnsul. Ubi mīlitēs castellō appropinquant cōnsul
explōrātōrem mittit. Necesse est explōrātōrem cōnsilia
latrōnum cognōscere. Hoc, autem, est difficile. Quaestor* est vir magnae
virtūtis. Cōnsul eum mittit.
Inter mīlitēs et castellum latrōnum est parvum flūmen. Nisi
pōns ā latrōnibus dēfendētur, mox mīlitēs trāns pontem sub colle erunt. Diū
signum explōrātōris exspectant. Post arborem prope castellum quaestor stat.
Cōnsilia latrōnum audit. Subitō mīlitēs aliquid albī vident. Hoc est
signum.
Trāns pontem cōnsul mīlitēs dūcit. Ē castellō tēla
iaciuntur, sed alia tēla ā mīlitibus mittuntur. Mox imperātor latrōnum ē
castellō properat. Mīlitēs repellere nōn potest quod comitēs ignāvī sunt.
Pācem petit. Imperātōrēs inter sē dīcunt. Alter imperat, alter pāret.
Latrōnēs capiuntur et diū in vinculīs manent. Multōs annōs per tōtam
terram est pāx. Rēs pūblica tandem lībera est.
Subitō sonitus audītur. Quid est? Hoc est signum ā
magistrā datum. Nōn est signum ad oppugnandum. Tempus est domum īre.
Utraque pars discipulōrum signō pāret. Uterque imperātor hoc dīcit: “Hic est
fīnis bellī. Crās iterum mīlitēs atque latrōnēs erimus.”
[A] Match the words with the grammatical definitions below:
[1]
[i] magistratus
[ii] rēs
[iii] cōnsul
[iv] cōnsilia
[2]
[i] prīmus
[ii] septem
[3]
[i] saepe
[ii] diū
[4]
[i] eum
[ii] ipse
[iii] sē
[iv] suīs
[5]
[i] audit
[ii] latent
[iii] dūcit
[iv] stat
[6]
[i] audītur
[ii] mittuntur
[iii] capiuntur
[iv] datum
adverbs
- adverb of duration
- adverb of frequency
nouns
- 4th declension noun
- 5th declension noun
- 2nd declension noun
- 3rd declension noun
numbers
- cardinal number
- ordinal number
pronouns
- emphatic pronoun
- personal pronoun
- possessive adjective; reflexive
- reflexive pronoun
verbs
- 1st conjugation verb; active
- 2nd conjugation verb; active
- 3rd conjugation verb; active
- 4th conjugation verb; active
- 3rd conjugation verb; passive
- 3rd-iō conjugation verb; passive
- 4th conjugation verb; passive
- perfect passive participle
[B] Identify the clause type in bold, and give the meanings of
the words in italics:
[i] Quamquam fīnis diēī est, discipulī statim
domum nōn eunt.
[ii] … sī hostēs umquam eōs premunt, cōnsul
hostēs ā fīnibus suīs repellit.
[iii] Nisi pōns ā latrōnibus dēfendētur, mox
mīlitēs trāns pontem sub colle erunt.
[iv] Altera pars discipulōrum est exercitus quī
salūtem cīvitātis dēfendit.
[v] Altera pars est exercitus latrōnum quī in silvā
habitant …
[vi] Fēlīcēs sunt mīlitēs cuius imperātor est cōnsul.
[vii] Ubi mīlitēs castellō appropinquant cōnsul
explōrātōrem mittit.
[viii] Mīlitēs repellere nōn potest quod comitēs
ignāvī sunt.
causal, concessive, conditional, relative,
temporal
____________________
[A]
[1] [i] magistratus: 4th declension
noun / [ii] rēs: 5th declension noun / [iii] cōnsul: 3rd
declension noun / [iv] cōnsilia: 2nd declension noun
[2] [i] prīmus: ordinal number / [ii] septem:
cardinal number
[3] [i] saepe: adverb of frequency / [ii] diū:
adverb of duration
[4] [i] eum: personal pronoun / [ii] ipse:
emphatic pronoun / [iii] sē: reflexive pronoun / [iv] suīs: possessive
adjective; reflexive
[5] [i] audit: 4th conjugation verb;
active / [ii] latent: 2nd conjugation verb; active / [iii] dūcit: 3rd
conjugation verb; active / [iv] stat: 1st conjugation verb; active
[6] [i] audītur: 4th conjugation
verb; passive / [ii] mittuntur: 3rd conjugation verb; passive / [iii]
capiuntur: 3rd-iō conjugation verb; passive / [iv] datum: perfect
passive participle
[B]
[i] concessive; quamquam | although
[ii] conditional; sī | if
[iii] conditional; nisi | if … not; unless
[iv] relative; quī | who
[v] relative; quī | who
[vi] relative; cuius | whose
[vii] temporal; ubi | when
[viii] causal; quod | because
No comments:
Post a Comment