Dē tabulā nigrā
In conclāvī scholārī tabulā nigra est; ea est quadrāta.
Ostendite mihi tabulam nigram; ecce illa.
Discipule, ī ad tabulam nigram.
Nōs in tabulā nigrā crētā scrībimus; crēta alba est.
Discipule, sūme crētam, atque nōmen tuum scrībe. Quid nōmen
tibi est?
Tabulam nigram mundam facimus spongiā vel pannō. Pannum
sūme.
Optimē; nunc tabula munda est.
Discipula, sūme crētam et scrībe nōmen meum. Quid nōmen mihi
est?
Nunc scrībe nōmen patriae nostrae.
Nunc scrībe nōmen mātris tuae; nunc patris tuī.
Mihi est frāter et soror; quot frātrēs et quot sorōrēs tibi
sunt?
Scrībe ergō eōrum (vel eius) et eārum (vel eius) nōmina.
Mundam fac tabulam. Optimē. Nunc discipulus alius veniet.
Puer, venī ad tabulam. Nōmen amīcī tuī / amīcae tuae scrībe.
__________
alius, alia, aliud: other
mundus, -a, -um: clean
pannus, -ī [2/m]: cloth
__________
[A] (image #1) Match the Latin and English sentences:
[B] Match the sentences with the images.
- Crēta alba est.
- Discipulus in tabulā nigrā scrībit.
- Magister in tabulā nigrā scrībit.
- Mihi est ūnus frāter.
- Mihi sunt duae sorōrēs.
- Mihi sunt duo frātrēs.
- Tabula nigra est quadrāta.
- Tabulam nigram mundam facimus pannō.
No comments:
Post a Comment