Monday, November 25, 2024

20.02.25: Level 1; readings [3]: the gladiators arrive

Mārcus nōn rīdet, sed murmurat: “Elephantus! Sīmia! Ubi sunt Syrus et Barbātus? Cūr tuba nōn sonat?” Tum amīca: “Fortasse adversāriī hodiē nōn pugnant.” Etiam populus murmurat, quod Syrus et Barbātus nōndum adsunt; subitō autem tubae sonant, populus tacet, adversāriī intrant, stant, salūtant. Nunc populus gaudet et clāmat, et Mārcus vocat: “Mē neque elephantī neque sīmiae, sed lūdī et gladiī et tubae dēlectant.” Amīcī et amīcae rīdent.




No comments: