Fuistisne umquam Rōmae? Scītisne multās rēs dē rē pūblicā Rōmānā? Pauca dē hīs omnibus Maria in scholā discit. Nunc in grāmine iacet. Umbra arboris est grāta quod est aestās. Ex librō haec legit:
Prīmō rēgēs Rōmam regēbant. Posteā Rōma duōs cōnsulēs habēbat.
Eī rem pūblicam regēbant. Cōnsul erat prīmus magistrātus Rōmae et multa officia
habēbat. Cōnsulēs haec officia numquam neglegēbant nisi perfidī erant. Multī
cōnsulēs erant virī magnae virtūtis. Bella cum hostibus terrā marīque gerēbant.
Aliī pācem petēbant. Hīs temporibus Rōmae sonitus armōrum atque pedum mīlitum
nōn audiēbātur. Fēlīx erat rēs pūblica, ut saepe dīcitur, cuius cōnsul pācem
petēbat. Sī umquam rēs pūblica ab hostibus in bellō premēbātur, cōnsulēs erant
imperātōrēs exercitūs et summum imperium habēbant.
Alius magistrātus reī pūblicae Rōmānae erat quaestor. Nōn erat
prīmus magistrātus et eius officia nōn erant tanta. Ūnum ex officiīs quaestōris
erat pecūniās pūblicās servāre.
Ōlim, ubi urbs ā cīvibus malīs premēbātur, cōnsul urbem
vigilibus atque mīlitibus mūnīvit. Illō tempore neque somnus cīvium bonōrum
neque vītae magistrātuum erant tūtae. Sub umbrā noctis paucī quī eum necāre
volēbant ad tēctum cōnsulis prōcēdēbant. Cōnsul sē atque urbem dīligenter
dēfendit. Fēlīx erat Rōma quae ā tantō perīculō ā cōnsule servāta est.
Maria linguam Latīnam discere cupit quod haec est lingua huius
gentis maximae. “Ipsa quae cōnsul dīxit legere poterō,” inquit puella.
“Cōnsulem quī tantum perīculum ex urbe expulit semper memoriā tenēbō.”
[1] Find the Latin:
[i] afterwards
[ii] always
[iii] at first
[iv] at that time
[v] at these times
[vi] by land and sea
[vii] ever
[viii] never
[ix] now
[x] often
[xi] once; at one time
[2] Identify the case and number of the following words in
bold from the text:
[i] Fuistisne umquam Rōmae?
[ii] Pauca dē hīs omnibus
[iii] rēgēs Rōmam regēbant.
[iv] Posteā Rōma duōs cōnsulēs habēbat.
[v] multa officia habēbat
[vi] sonitus armōrum atque pedum mīlitum
[vii] imperātōrēs exercitūs
[viii] magistrātus reī pūblicae
[ix] vītae magistrātuum
[x] semper memoriā tenēbō
[3] Identify the clause type in bold from the list below
[i] Umbra arboris est grāta quod est aestās.
[ii] Cōnsulēs haec officia numquam neglegēbant nisi perfidī
erant.
[iii] Fēlīx erat rēs pūblica … cuius cōnsul pācem petēbat.
[iv] Ōlim, ubi urbs ā cīvibus malīs premēbātur, consul
…
conditional clause
relative / adjectival
clause
subordinate clause of time (temporal clause)
subordinate clause of reason (causal clause)
____________________
[1]
[i] posteā
[ii] semper
[iii] prīmō
[iv] illō tempore
[v] hīs temporibus
[vi] terrā marīque
[vii] umquam
[viii] numquam
[ix] nunc
[x] saepe
[xi] ōlim
[2]
[i] locative singular
[ii] ablative plural
[iii] nominative plural
[iv] accusative plural
[v] accusative plural
[vi] genitive plural
[vii] genitive singular
[viii] genitive singular
[ix] genitive plural
[x] ablative singular
[3]
[i] subordinate clause of reason (causal clause);
quod est aestās | because it’s summer
[ii] conditional clause (nisi: unless; if … not
…); nisi perfidī erant | unless they were dishonest / if
they were not dishonest
[iii] relative / adjectival clause; … cuius cōnsul pācem petēbat |
whose consul sought peace
[iv] subordinate clause of time (temporal clause); ubi urbs ā cīvibus malīs premēbātur | when the city was being pressed / overwhelmed by evil citizens
No comments:
Post a Comment