Wednesday, February 26, 2025

23.05.25; Level 2; Sonnenschein: Expedītiō Prīma C. Iūliī Caesaris [1](1)

https://en.wikisource.org/wiki/Ora_Maritima/Text

Sed magnus erat calor sōlis et āeris, neque poterāmus celeriter ambulāre. Paulō post nebulae sōlem obscūrāvērunt, et imber magnus fuit. Mox sōl ōram maritimam splendōre suō illustrāvit, et iterum in viam nōs dedimus. Imber calōrem aeris temperāverat; et inter viam nōs puerī patruum meum multa de C. Iūliō Caesare, imperātōre magnō Rōmānōrum, interrogāvimus. “Cūr expedītiōnem suam in Britanniam parāvit?” inquimus; “cūr cōpiās suās in insulam nostram transportāvit?” Et patruus meus “C. Iūlius Caesar” inquit “prōconsul erat Galliae, et per trēs annōs contrā nātiōnēs bellicōsās Gallōrum et Belgārum bellāverat; nam annō duodēsexāgēsimō ante Christum nātum Rōmānī Caesarem prōconsulem creāverant. Rōmānī autem Britannōs in numerō Gallōrum esse existimābant; et rēvērā nōnnullae ex nātiōnibus Britanniae merīdiānae ā Belgīs oriundae erant. Atque Britannī Gallīs auxilia contrā Rōmānōs interdum subministrāverant; sed Trinobantēs auxilium Rōmānōrum contrā Cassivellaunum, rēgulum Cassōrum, implōrāverant.”

Vocabulary review: Match the Latin and English

  1. autem
  2. auxilium, -ī [2/n]
  3. calor, calōris [3/m]
  4. creō, -āre, -āvī, -ātus [1]
  5. inquimus
  6. imber, imbris [3/m]
  7. duodēsexāgēsimus, -a, -um
  8. implōrō, -āre, -āvī, -ātus [1]
  9. interrogō, -āre, -avī, -ātus [1]
  10. iterum
  11. obscūrō, -āre, -āvī, -ātus [1]
  12. paulō post
  13. rēgulus, -ī [2/m]
  14. rēvērā
  15. subministrō, -āre, -āvī, -ātus [1]
  16. Trinobantēs; Cassī

(here) darken; 58th; a little after; again; a second time; heat; choose / elect / create; rain; ask for (help) / beg / implore; help / aid; however; supply; ruler (of a small country) / chief; really; ask / enquire; names of British tribes; we say


No comments: