Carolus et Maria XXIV
[1] Tēctum poētae
est casa parva, ex māteriā facta. Paucōs diēs Carolus et Maria
hīc manēre cupiunt. Rōma est urbs pulcherrima. Urbs antīqua etiam
pulchrior erat quam haec. Carolus et Maria per viās Rōmae cum poētā errant et
dē amīcā, magistrā, dīcunt putantque.
[2] In ūnō locō
erant tēcta antīquōrum rēgum Rōmae. Interdum hī rēgēs erant
dominī dūrī quibus populus, servī rēgis, pārēre nōn cupiēbat. Paucī virī
erant perfidī et sī perfidī esse repertī sunt, posteā nōn līberī erant.
Diū in vinculīs manēbant et posteā necātī sunt.
[3] Etiam
nunc Rōma rēgem habet. Hic rēx magnum tēctum et mīlitēs quoque
habet. Vīta rēgis nōn est semper facilis, nam rēx nōn est homō
līber. Labor eius quoque nōn est facilis. Servus populī Rōmānī est.
Servī numquam hominēs līberī sunt. Hic rēx in populum
Rōmānum animō bonō est. Dūrus et saevus nōn est. Populō Rōmānō magnā cum cūrā
imperat. Populus, igitur, rēgem laudat.
[4] Interdum prope
flūmen Tiberim, quod per urbem fluit, hī trēs amīcī errant. Poēta
fābulās nārrat: "Ōlim trāns flūmen hostēs Rōmānōrum, quibuscum Rōmānī
saepe in bellīs pugnābant, habitābant. Posteā Rōmānī eōs superāvērunt. Fugam
eōrum memoriā tenēre semper est grātum."
Dē ānseribus
quoque, quī mīlitēs convocābant et Rōmam servābant, poēta nārrat. Semper
Rōmānī hōs ānserēs laudant. Nunc poēta et eius amīcī prope Tiberim
stant. Ā tergō clāmor audītur.
"Aliquis clāmat,"
inquit Carolus. Omnēs undique circumspectant.
"Rēx
est! Rēx venit!" clāmat poēta. Undique hominēs properant.
Carolus et poēta sine morā currunt, sed Maria sōla manet.
"Heu!"
inquit puella. "Sōla sum et timida. Ubi sunt poēta et Carolus? Parva sum
et rēgem nōn facile vidēbō."
[5] Equī rēgis
sunt pulcherrimī. Mīlitēs prope rēgem ambulant. Gladiōs portant. Ā
dextrā et ā sinistrā rēgis sunt mīlitēs. Ā tergō multī mīlitēs
veniunt. Parātī sunt tēla conicere sī perīculum est. Clāmōrēs hominum
sunt magnī. Puella parva lacrimat et frātrem vocat.
Carolus statim
audit et mox manum sorōris tenet. Ubi Maria esse tūta reperta est, nōn
lacrimat. In altō locō trēs stant et rēgem vident.
"In patriā
vestrā nūllus rēx est, et populus sibi imperat. Estne hoc cōnsilium
bonum?" rogat poēta.
"Ita," respondet
Carolus. "Ubi populus sibi imperat, laetior est."
Vocabulary
[1]
māteria, -ae
[1/f]: timber; wood
mora, -ae [1/f]:
delay
tergum, -ī [2/n]:
back; rear
ānser, -is [3/m]:
goose
clāmor, clāmōris
[3/m]: shout; loud call; cry
homō, hominis
[3/m]: man; human being; person
rēx, rēgis [3/m]:
king
urbs, urbis [3/f]:
city
[2]
convocō, -āre, -āvī,
-ātus [1]: summon; call together
coniciō, -ere,
coniēcī, coniectus [3-iō]: (here) throw
[3]
līber, -a, -um:
free
ex [materiā]
factus, -a, -um: made from (timber)
[4]
etiam: [i] also;
[ii] (here) even: etiam pulchrior even more beautiful; etiam
nunc │ even now
heu!
(interjection): oh! alas!

No comments:
Post a Comment