Sunday, May 17, 2026

29.11.26: Level 3+ (review); Dooge LXX [3] subjunctive

THE RIVAL CENTURIONS

Illīs in castrīs erant duo centuriōnēs, fortissimī virī, T. Pullō et L. Vorēnus, quōrum neuter alterī virtūte cēdere volēbat. Inter eōs iam multōs annōs īnfēnsum certāmen gerēbātur. Tum dēmum fīnis contrōversiae hōc modō factus est. Diē tertiō postquam Pūblius pervēnit, hostēs, maiōribus cōpiīs coāctīs, ācerrimum impetum in castra fēcērunt. Tum Pullō, cum Rōmānī tardiōrēs vidērentur, “Cūr dubitās,” inquit, “Vorēne? Quam commodiōrem occāsiōnem exspectās? Hic diēs dē virtūte nostrā iūdicābit.” Haec cum dīxisset, extrā mūnītiōnēs prōcessit et in eam hostium partem quae cōfertissima vidēbātur inrūpit. Neque Vorēnus quidem tum vāllō sēsē continet, sed Pullōnem subsequitur. Tum Pullō pīlum in hostīs immittit atque ūnum ex multitūdine prōcurrentem trāicit. Hunc percussum et exanimātum hostēs scūtīs prōtegunt et in Pullōnem omnēs tēla coniciunt. Eius scūtum trānsfīgitur et tēlum in balteō dēfīgitur. Hic cāsus vāgīnam āvertit et dextram manum eius gladium ēdūcere cōnantis morātur. Eum ita impedītum hostēs circumsistunt.

Tum vēro eī labōrantī Vorēnus, cum sit inimīcus, tamen auxilium dat. Ad hunc cōnfestim ā Pullōne omnis multitūdō sē convertit. Gladiō comminus pugnat Vorēnus, atque, ūnō interfectō, reliquōs paulum prōpellit. Sed īnstāns cupidius īnfēlīx, pede sē fallente, concidit.

Huic rūrsus circumventō auxilium dat Pullō, atque ambō incolumēs, plūribus interfectīs, summā cum laude intrā mūnītiōnēs sē recipiunt. Sic inimīcōrum alter alterī auxilium dedit nec dē eōrum virtūte quisquam iūdicāre potuit.

review: subjunctive usage

cum-clauses:

[i] circumstance

cum Rōmānī tardiōrēs vidērentur, … | when / since the Romans seemed to be too slow

Haec cum dīxisset, … | When he had said this (these things) …

[ii] concessive (‘although’); look out for cum … tamen (nevertheless); tamen is often included to indicate this clause type:

Vorēnus, cum sit inimīcus, tamen auxilium dat | Vorenus, although he is his enemy, nevertheless gives assistance

No comments: